Daphne et Apollo, Met 1.553-567 in ordine
tū quoque perpetuōs semper gere frondis honōrēs!"
fīnierat Paeān: factīs modo laurea rāmīs
adnuit utque caput vīsa est
agitāsse cacūmen.
cui deus "at, quoniam coniūnx mea nōn potes esse,
arbor eris certē" dīxit "mea! semper habēbunt
vōx canet et vīsent longās Capitōlia pompās;
postibus Augustīs eadem fīdissima cūstōs
Hanc quoque Phoebus amat positāque in stīpite dextrā
sentit adhūc trepidāre novō sub cortice pectus
tē coma, tē citharae, tē nostrae, laure, pharetrae;
tū ducibus Latiīs aderis, cum laeta Triumphum
ante forēs stābis mediamque tuēbere quercum,
utque meum intōnsīs caput est iuvenāle capillīs,
conplexusque suīs rāmōs ut membra lacertīs
ōscula dat lignō; refugit tamen ōscula lignum.